Liber Deuteronomii*

Caput 23: Versus 4

Quia noluerunt nobis occurrere cum,etc. Tradunt Hebraei quod hae gentes propinquae sibi exeuntibus de Aegypto occurrerunt cum pane tantum, cum scirent nos in deserto maxime siti laborare, et ideo huic maledictioni subjecti sunt.Mystice designant haereticos, qui fugientibus de Aegypto hujus mundi ad veram terram promissionis offerunt panem pollutum, non aqua sapientiae dulcoratum, et ideo ab Ecclesia alienati sunt.
(* Traductions européennes)